BATTUS I

BATTUS I
BATTUS I.
Lacedaemone oriundus, Cyreves in Africa conditor, annô 2. 32. Olymp. Euseb. Chron. quem Callunachus ait progenitorem suum fuisse. Strabo. l. 17. Battiades Ovidio in Ibin, v. 53. hinc dictus. Iuxta Cretam insula est, nomine Thera, unde profectus Battus in Africam venit, ubi Cyrenas urbem condidit. Huius benesicii memores Afri filphium illi sacrârunt, quod apud eos herba haec gloriam inter herbas obtineat primam, ut cuius caulis, sucus, folia, fructus, omnia denique, quae in silphio sunt, pretiosa sint et utilia. Amplius Batto numisma percusserunt, in cuius altera parte regia facies sculpta erat, in altera silphium, quô donatus a Cyrenaeis Battus fuerat. Hinc factum est, ut Batti silphium, pro raro et novo quopiam honore vel dono accipiatur. Significat autem Regem in lingua Libyca. Hesych. Βάττος, βασιλὲυς, τύραννος. Λίβυες. Hic linguae usque adeo impeditae fuit, ut verbum βατταρίζειν ab eo originem traxerit. Suidas. Unde Hesych. Βάττος, τραυλόφανος, ἰχνόφωνος. Nic. Lloydius. Et Battus quidem primo urbem condidit in Pharaeu insula Libyae adiacenti; dein locum Libyae Α᾿ζίριςτον (vel Α῎ζιριν) vocatum amoenissimis collibus inclusum 6. annis incoluit. Septimô autem in locum, cui ὄρασα nomen, transiit, ubi Fons Apollins, Herodotus l. 4. c. 156. et deiinceps. Fons iste indigenis Κυρῆ vocabatur, cuius Callimachus Cyrenaeus meminit Hymnô in Apollinem. A' fonte urbi nomen. Vide Cyrene: it. voce Chionis. Successit illi in regno Arcesilaus fil. de quo supra. Nummus, quem eius in honorem Cyrenaei cuderunt, unâ parte caput Ammonis, alterâ caulem silphii habebat, cum inseriprione, KYRA, h. e. ΚΥΡΗΝΑΙΩΝ, unde Proverbium Βάττου σίλφιον, de raris honoribus. Eius picturam nummi ex eo, quifuerat Antonii Pisonis Medici, expressit Yvo Villomarus, h. e. Iosephus Scaliger advers. Titium l. 8. c. 24. Nec contenti civili hôc honore Cyrenenses, etiam praeterea ei statuêre, ut Herodotus Melpom. ait τεμένεα καὶ ἱεροσύνας, fana ac ceremanias: quorum auctor iis, ut
ibidem legas, fuit Demonax ex Mantinea Arcas: qui occasione oraculi Delphici, eo a Mantineis missus erat. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Origin. ac Progress. Idolol. l. 1. c. 32. Salmasio vero, quandiu Battiadarum nomen Cyrenis regnavit, nummos eâ formulâ percussos habuisse videntur, qui, ab uno latere Batti imaginem, ab altera Cyrerias Regnum et silphium Batto offerentes praeferebant. Eâ vero familiâ exstinctâ, postmodum caulem silphii, et Hammonis effigiem demum insculpsisse Cyrenenses, docet, ad Solin. p. 338. Certe Aristotelis haec traditio est, quam posuerat εν τῇ Κυρηναίων πολιτεία. Et vetus Interpres Aristophanis, Βκ´ττος inquit, Κυρην´ην ἔκτισεν ἐλθὼν ἀπὸ Θήρας τῆς κατα Κρήτης νήσου, ὃν τιμήσαντες Λίβυες ἐχαρίσαντο αὐτῷ τὸ κάλλιςτον τῶ λαχάνων τὸ σίλφιον. Καὶ εν νομίσματι αὐτὸν ἐχάραξαν τῇ μὲν Βασίλειαν, τῇ δὲ σίλφιον παρὰ τῆς πόλεως δεχόμενον. Battus Cyrenen condidit, veniens e Thera, Cretae Insula: quem magnô honore excipientes Libyes, donârunt ei pulcherrimum
silphium. Et in nummis sculpserunt eum in altera parte Regnum, in altera silphium ab urbe accipientem. Unde Tzetzes,
Βάττος δ᾿ ἀνταμειβόμενος προαίρεσιν τὴν τούτων,
Ε᾿ν τῷ νομίσματι αὐτοῦ ἐχάροξε τυτώσας.
Τοὺς Κυρηναίους φέροντας τὸ σίλφιον ἐκείνῳ,
Vetus tamen alter Aristophanis Scholiastes, non in nummo, sed in statua, aut annulo, cam figuram repraesentâsse Gyrenenses dicit. Verum de nummo facile credi potest. Namque et in aliis nummis quamplurimis urbes et provincias videmus specie femineâ flores aut fructus ferentes et Ducibus Regibusque benefactoribus suis eos offerentes. Unde nil mit um, si idem fecêre Cyrenenses, quibus silphium, res tum novella erat, utpore septem annis ante urbem a Batto conditam, imbre piceô madefactâ tellure, apud illos natum, quum antea non extaret, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 358. et 359.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Battus — Saltar a navegación, búsqueda ? Battus Battus philenor Clasificación científica …   Wikipedia Español

  • Battus — ? Battus Battus philenor Н …   Википедия

  • Battus — steht für Battus (Ovid), die Titelfigur einer Kurzsage von Ovid den Familiennamen von Abraham Battus (1606–1674), evangelischer Theologe, Generalsuperintendent von Schwedisch Pommern Bartholomäus Battus (1571–1637), evangelischer Theologe.… …   Deutsch Wikipedia

  • Battus — can refer to:*In Greek mythology, Battus is a shepherd from Pylos, Battus witnessed Hermes stealing Apollo s cattle. Though he promised his silence, he told many others. Hermes turned him to stone. *In early Greek history, Battus was the founder… …   Wikipedia

  • Battus — Cet article possède un paronyme, voir : Battos. Battus est un genre de papillon de la tribu des Troidini. Ce document provient de « Battus ». Catégorie : Lépidoptère …   Wikipédia en Français

  • BATTUS II — BATTUS II. prioris ex AArcesilao filio nepos, patri successit. Sub co colonia magnum cepit incrementum, unde is Εὐδαίμων, Felix cognominatus est. Herodor. d. l. Sub Rege tertio, qui Battus Felix nominatus est, Pythiae oraculô suô Graecos cunctos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BATTUS — I. BATTUS ineptus Poeta, qui in carmine conficiendo eadem saepius repetebat; unde Βαττολογία, inepta verborum redundantia, seu eiusdem rei vitiosa repetitio. Suidas, Βαττολογία, ἡ πολυλογία, ἀπὸ Βάττου τινὸς μακροὺς, καὶ πολυςτίχους ὕμνους… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Battus I of Cyrene — or Battus I (Battus in Greek: Βάττος Ἀριστοτέλης), lived in the 7th century BC. He came from the island of Thera (modern Santorini),and later founded the colony of Cyrenaica and its capital, Cyrene. He was the first king of Cyrenaica and also the …   Wikipedia

  • Battus madyes — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Class: Insecta …   Wikipedia

  • Battus III of Cyrene — or Battus III, surnamed The Lame (Greek:Βάττος ο Χωλός, flourished 6th century BC) was the fifth Greek Cyrenaean king and a member of The Battiads Dynasty. Battus was the son and only child of Cyrenaean King Arcesilaus II and Cyrenaean Queen… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”